Sir 25

1In tribus placitum est spiritui meo, quae sunt probata coram Deo, et hominibus: 2Concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes. 3Tres species odivit anima mea, et aggravor valde animae illorum: 4Pauperem superbum: divitem mendacem: senem fatuum et insensatum. 5Quae in iuventute tua non congregasti, quomodo in senectute tua invenies? 6Quam speciosum canitiei iudicium, et presbyteris cognoscere consilium! 7Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosus intellectus, et consilium! 8Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor Dei. 9Novem insuspicabilia cordis magnificavi, et decimum dicam in lingua hominibus: 10Homo, qui iucundatur in filiis, vivens et videns subversionem inimicorum suorum. 11Beatus, qui habitat cum muliere sensata, et qui lingua sua non est lapsus, et qui non servivit indignis se. 12Beatus, qui invenit amicum verum, et qui enarrat iustitiam auri audienti. 13Quam magnus, qui invenit sapientiam et scientiam! sed non est super timentem Dominum. 14timor Dei super omnia se superposuit: 15beatus homo, cui donatum est habere timorem Dei: qui tenet illum, cui assimilabitur? 16Timor Dei initium dilectionis eius: fidei autem initium agglutinandum est ei. 17Omnis plaga tristitia cordis est: et omnis malitia, nequitia mulieris. 18Et omnem plagam, et non plagam videbit cordis: 19et omnem nequitiam, et non nequitiam mulieris: 20et omnem obductum, et non obductum odientium: 21et omnem vindictam, et non vindictam inimicorum. 22Non est caput nequius super caput colubri: 23et non est ira super iram mulieris. Commorari leoni et draconi magis placebit, quam habitare cum muliere nequam. 24Nequitia mulieris immutat faciem eius: et obcaecat vultum suum tamquam ursus: et quasi saccum ostendit. In medio proximorum eius 25ingemuit vir eius, et audiens suspiravit modicum. 26Brevis omnis malitia super malitiam mulieris, sors peccatorum cadat super illam. 27Sicut ascensus arenosus in pedibus veterani, sic mulier linguata homini quieto. 28Ne respicias in mulieris speciem, et non concupiscas mulierem in specie. 29Mulieris ira, et irreverentia, et confusio magna. 30Mulier si primatum habeat, contraria est viro suo. 31Cor humile, et facies tristis, et plaga mortis, mulier nequam. 32Manus debiles, et genua dissoluta, mulier quae non beatificat virum suum. 33A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur. 34Non des aquae tuae exitum, nec modicum: nec mulieri nequam veniam prodeundi. 35Si non ambulaverit ad manum tuam, confundet te in conspectu inimicorum. 36A carnibus tuis abscinde illam, ne semper te abutatur.
Copyright information for VulgS